monumenta.ch > Augustinus > 95
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XCIV. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM XCVI. SERMO AD POPULUM.

IN PSALMUM XCV. SERMO MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Dominus et frater meus Severus adhuc differt laetitiam nostram de sermone quem nobis debet: nam quod debitor teneatur, agnoscit. Omnes enim Ecclesias quacumque transitum fecit, laetificavit Dominus per os ipsius: multo magis ergo ista laetificanda est, de qua caeteris eum Dominus propagavit. Sed quid facturi sumus, nisi ut serviamus voluntati ipsius? Differre illum tamen dixi, fratres, non fraudare. Itaque tenete debitorem, nec dimittatis, nisi cum solverit. Advertat itaque Charitas vestra: quantum donat Dominus, de isto psalmo dicamus aliquid quod quidem iam nostis; sed dulcis est commemoratio veritatis. Forte cum pronuntiaretur titulus eius, cum admiratione aliqui audierunt. Inscribitur enim titulus Psalmi: Quando domus aedificabatur post captivitatem. Hoc titulo praedicto, iam in ipso textu Psalmi exspectabatis fortasse qui lapides praeciderentur de montibus, quae moles attraherentur, quae fundamenta iacerentur, quae trabes imponerentur, quae columnae erigerentur. Nihil horum cantat: et si aliud aliquid, non ergo consonat Psalmus titulo suo, et aliud portat in fronte, aliud in voce? Imo nihil aliud, sed intellectores quaerit. Loquitur enim de aedificatione domus. Omnes lapides ipsius domus intelligant quod cantarunt. Aedificatur enim domus Deo, non illo loco ubi aedificavit Salomon. Aedificavit enim templum : et de ipso templo audistis modo quae dixerit Dominus. Cum saxa templi et moles ingentes admirarentur discipuli, indicaverunt Domino admirationem et stuporem suum; et Dominus illis: Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur. Non talis aedificatur domus. Nam videte ubi aedificatur, quia non uno loco, aliqua in parte. Sic enim incipit:
2 Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. Si canticum novum cantat omnis terra; sic aedificatur, cum cantat: ipsum cantare, aedificare est; sed si non vetus cantet. Vetus cantat cupiditas carnis: novum cantat charitas Dei. Quidquid cantaveris de cupiditate, vetus cantas; etsi sonant in ore verba cantici novi, non est speciosa laus in ore peccatoris. Melius est ut novus taceas, quam ut vetus cantes; quia si fueris novus, et tacueris, auribus hominum non sonat: nam cor tuum non tacet canticum novum; et pervenit ad aures Dei, qui te fecit hominem novum. Diligis, et taces: dilectio ipsa vox est ad Deum, et ipsa dilectio canticum novum est. Audi quia canticum novum est: Dominus dicit, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Omnis ergo terra cantat canticum novum: ibi aedificatur domus. Omnis ergo terra est domus Dei. Si omnis terra domus Dei, qui non haeret omni terrae, ruina est, non domus; ruina illa vetus, cuius umbram habebat templum illud vetus. Ibi enim diruebatur vetustas, ut novitas aedificaretur. Et quomodo diruitur vetustas? Amen dico vobis, inquit, non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruetur. Lapis Christus est: dicit autem Apostolus, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Si Christum induit quisquis baptizatur in Christo; quis ponit lapidem super lapidem, nisi qui Baptismum super Baptismum imponit? Sed nolite terreri; non relinquetur qui non destruetur. Lapides enim ad fabricam novam, quae aedificatur post captivitatem, sic colliguntur, et sic illos charitas in unitate constringit, ut non sit lapis super lapidem, sed unus lapis sint omnes lapides. Ne miremini: hoc fecit canticum novum, id est, hoc fecit innovatio charitatis. Ad ipsam structuram nos compingit Apostolus, et in illa unitate nos constrictos compaginat, dicens: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus, in vinculo pacis. Ubi unitas Spiritus, unus lapis; sed unus lapis de multis factus. Quomodo de multis unus factus? Sufferendo invicem in dilectione. Aedificatur ergo domus Domini Dei nostri, aedificatur: hoc fit, hoc agitur, hoc voces istae agunt, hoc lectiones, hoc praedicatio Evangelii toto orbe terrarum; adhuc aedificatur. Crevit multum domus haec, et multas gentes implevit: nondum tamen omnes gentes occupavit: crescendo multas tenuit, omnes occupatura est; et contradicitur ab eis qui domesticos eius se esse gloriantur, et dicitur, Iam decrevit. Adhuc crescit, adhuc crediturae sunt omnes gentes quae nondum crediderunt: ne quis dicat, Et illa lingua creditura est? et Barbari credituri sunt? Et quid sibi vult quod Spiritus sanctus apparuit in linguis igneis, nisi quia nullius linguae duritia est quae non illo igne solvatur? Neque enim non habemus iam multas gentes Barbaras credidisse Christo: quo nondum porrectum est Romanum imperium, iam Christus possidet; quod adhuc clausum est eis qui ferro pugnant, non est clausum illi qui ligno pugnat. Dominus enim regnavit a ligno. Quis est qui ligno pugnat? Christus. De cruce sua vicit reges, et subiugatis ipsam crucem in fronte fixit; et gloriantur de illa, quia ibi est salus eorum. Hoc agitur, sic crescit domus, sic aedificatur: et ut noveritis, sequentia Psalmi audite; videte operantes et fabricantes domum. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.
3. Cantate Domino, benedicite nomen eius, bene nuntiate de die in diem salutare eius. Quomodo crescit aedificium? Bene, inquit, nuntiate de die in diem salutare eius. De die in diem praedicetur; de die in diem, inquit, aedificetur; crescat, inquit Deus, domus mea. Et quasi diceretur ab operariis, Ubi iubes aedificari? ubi vis crescere domum tuam? Elige nobis aliquem locum aequalem, aliquem locum spatiosum, si tibi amplam domum vis aedificari. Ubi iubes ut bene nuntiemus de die in diem? Ostendit locum: Annuntiate in gentibus gloriam eius. Gloriam, inquit, eius annuntiate in gentibus: gloriam eius, non gloriam vestram. O structores, gloriam eius bene nuntiate in gentibus. Si gloriam vestram annuntiare volueritis, cadetis; si eius aedificabimini, cum aedificatis. Ideo qui gloriam suam annuntiare voluerunt, noluerunt esse in ista domo; et propterea non cantant canticum novum cum omni terra. Non enim communicant universo orbi terrarum: et ideo non sunt aedificantes in domo, sed parietem dealbatum erexerunt. Quanta minatur Deus parieti dealbato? Sunt testimonia Prophetarum innumera, unde maledicit parieti dealbato? Quid est paries dealbatus, nisi hypocrisis, id est simulatio? Foris lucet, intus lutum est. Quod dicturus sum, iam dictum est, sed quia eo spiritu dictum est, quem nobis quoque Dominus impertire dignatus est, nos illud diximus; et quidquid modo eodem Spiritu dicimus, illi dixerunt qui fuerumt ante nos. Non est ergo praetermittendum, sed dicendum est, quia dono Dei dictum est. Quidam de isto pariete dealbato cum diceret, hoc ait: 'Quomodo in pariete non coniuncto aliis parietibus, sed singulariter erecto, si ostium facias, quisquis intraverit foris est; sic in illa parte quae noluit cantare cum domo canticum novum, sed parietem voluit struere, et hunc dealbatum, non solidatum quid valet quod habet ianuam? Si intraveris, foris inveniris.' Quia enim ipsi non per ianuam introierunt, et ianua ipsorum non intromittit. Dominus enim dicit: Ego sum ianua; per me intratur. Qui sunt qui intrant per ianuam? Qui gloriam Domini quaerunt, non suam. Qui intrant per ianuam? Qui faciunt quod dictum est, Bene nuntiate in gentibus gloriam eius. Qui intrat per ianuam, pastor ovium est, ait Dominus; qui autem per aliam partem ascendit, ille fur est et latro. Qui per ianuam intrat, humilis est; qui per aliam partem ascendit, superbus est: ideo illum dixit intrare, illum ascendere. Sed ille intrando recipitur; ille ascendendo praecipitatur. Annuntiate in gentibus gloriam eius. Quid est, in gentibus? Forte gentes nominantur et paucae; et adhuc habet quod dicat illa pars quae erexit parietem dealbatum: Quare non gentes sunt Getulia, Numidia, Mauritania, Byzacium? Provinciae gentes sunt. Auferat sermonem hypocrisi parieti dealbato, sermo Dei, aedificans domum toto orbe terrarum. Parum est quod dixit, Annuntiate in gentibus gloriam eius; ne aliquas gentes exceptas putares, sequitur et dicit, In omnibus populis mirabilia eius.
4 Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis. Quis Dominus, nisi Iesus Christus, magnus et laudabilis nimis? Nostis certe quia homo apparuit; nostis certe quia in utero feminae conceptus est, nostis quia ex utero natus est, nostis quia lactatus est, quia manibus portatus est, quia circumcisus, quia hostia pro illo oblata est, quia crevit; postremo nostis quia expalmatus est, consputus, spinis coronatus, crucifixus est, mortuus est, lancea percussus est; nostis quia haec omnia passus est: Magnus est et laudabilis nimis. Nolite contemnere parvum, intelligite magnum. Parvus factus est, quia parvi eratis; intelligatur magnus, et in illo magni eritis. Sic enim aedificatur domus, sic eriguntur moles in ipsa domo: crescunt lapides qui ducuntur ad aedificium. Crescite ergo, intelligite Christum magnum: et parvus magnus est, magnus nimis. Finivit verba: volebat dicere quantum magnus; etsi tota die diceret, Magnus, magnus, quid diceret? Tota die dicens, Magnus finiret aliquando; quia finitur dies: magnitudo illius ante dies, ultra dies, sine die. Ergo quid diceret? Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis. Quid enim dictura est lingua parva ad laudandum magnum? Dicendo, nimis, emisit vocem, et dedit cogitationi quod sapiat: tanquam dicens, Quod sonare non possum, tu cogita; et cum cogitaveris, parum erit. Quod cogitatio nullius explicat, lingua alicuius explicat? Magnus Dominus et laudabilis nimis. Ipse laudetur, ipse praedicetur, eius gloria nuntietur, et aedificatur domus.
5 Terribilis est super omnes deos. Sunt enim dii super quos sit terribilis ille? Videamus quos dicat, et videbimus quare dicat. Interim antequam dicat, charissimi, advertite. Ille qui quasi territus videtur inter homines, terribilis est super omnes deos. Numquid non fremuerunt gentes? numquid non populi meditati sunt inania adversus Dominum et adversus Christum eius? Numquid illi tauri pingues non circumdederunt eum? numquid non leo ille rugiens fremuit super illum, et intrans in corda saevientium exclamavit, Crucifige, crucifige; quasi ille isto fremitu terreretur qui terribilis est, non super omnes homines, sed super omnes deos? Ubi enim vult aedificare domum, locus ipse silvosus est, unde dictum est hesterno die, Invenimus eam in campis silvae. Domum enim ipsam quaerebat, cum diceret, In campis silvae. Et unde silvosus est locus ille? Simulacra colebant homines: non mirum quia porcos pascebant. Filius enim ille erat qui dimisit patrem, et omnia sua consumpsit in meretricibus, vivens prodige; pascebat porcos, id est, colebat daemonia: et ipsa superstitione Gentilium, silva facta erat omnis terra. Sed exstirpat silvam qui aedificat domum; et propterea dictum est, Cum domus aedificaretur post captivitatem. Tenebantur enim homines captivi sub diabolo, et daemonibus serviebant; sed redempti sunt a captivitate. Vendere se potuerunt, sed redimere non potuerunt. Venit Redemptor, et dedit pretium; fudit sanguinem suum, emit orbem terrarum. Quaeritis quid emerit? Videte quid dederit, et invenite quid emerit. Sanguis Christi, pretium est. Tanti quid valet? Quid, nisi totus orbis? quid, nisi omnes gentes? Valde ingrati sunt pretio suo, aut multum superbi sunt, qui dicunt, aut illud tam parvum esse, ut solos Afros emerit; aut se tam magnos esse, pro quibus solis illud sit datum. Non ergo exsultent, non superbiant: pro toto dedit, quantum dedit. Novit quid emerit, quia novit quanti emerit. Inde quia redempti sumus post captivitatem aedificatur domus. Et qui sunt qui nos tenebant in captivitate? Quia illi quibus dicitur, Annuntiate, exstirpatores silvae sunt: ut exstirpent silvam, liberent de captivitate terram, et struant, aedificent, annuntiando magnitudinem domus Domini. Unde silva daemonum exstirpatur, nisi praedicetur ille qui super omnes est? Ergo omnes gentes daemonia habebant deos: quos dicebant deos, daemonia erant, Apostolo dicente apertius, Quoniam quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Quia ergo ideo erant in captivitate, quia daemoniis immolabant, et propterea tota terra silvosa remanserat; annuntiatur iste magnus et laudabilis nimis.
6 Et quomodo ostenditur magnitudo eius, ut eradicet illas superstitiones, sub quibus captivus populus tenebatur, quem redimere advenit terribilis super omnes deos? Et quasi diceretur illi, Quare dixisti, super omnes deos? sunt enim dii? sequitur et dicit, Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Intendat Charitas vestra. Magnum aliquid dicebat paulo ante, Magnus Dominus; et tanquam deficiens in laudi ipsius, et laudabilis nimis. Nonne hoc dixeram, quia dimisit tibi cogitare quod non poterat ipse verbis explicare? Explicans autem ipse verbis, quid magnum mihi dixit de Domino Iesu Christo? An quia super omnia daemonia est? Cum enim dixisset, Terribilis super omnes deos; subiunxit, Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Non est magnum, esse super daemonia: et tu; si volueris, eris; sed si in illum credideris. Itane ipsa est illa magnitudo laudis, Magnus Dominus et laudabilis nimis? Volens enim explicare, ut poterat humana lingua, et quamvis magnus sit tactor organi Spiritus sanctus, tamen per angustias spiritus humani syllabas sonat, sed cogitationes generat: explicare ergo per hanc linguam volens, quid ait? Magnus Dominus et laudabilis nimis. Dic, dic, quantum laudabilis; dic. Terribilis est, inquit, super omnes deos. Quare dixisti, super omnes deos? Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Et ipsa est tota laus illius qui laudabilis est nimis, quia superat omnes deos Gentium, qui sunt daemonia? Exspecta, et audi quod sequitur: Dominus autem coelos fecit. Iam ergo non super daemonia solum, sed super omnes coelos quos fecit. Si diceret, Super omnes deos, quoniam omnes dii Gentium daemonia, et ibi tantummodo remaneret laudatio Domini, minus dixerat quam nos solemus de Christo cogitare: cum autem dixit, Dominus autem coelos fecit; videte quid intersit inter coelos et daemonia; et videte quid intersit inter ipsos coelos et illum qui fecit coelos; ecce quantum excelsus est Dominus. Non dixit, Dominus autem super coelos sedet; fortasse enim alius illos fecisse putaretur, super quos sederet: sed dixit, Dominus autem coelos fecit. Si coelos fecit, etiam Angelos fecit: ipse fecit Angelos, ipse fecit Apostolos. Apostolis cedebant daemonia: sed ipsi Apostoli coeli erant, qui Dominum portabant. Et quem Dominum portabant? A quo facti erant. Audi quia coeli sunt: Coeli enarrant gloriam Dei. Ipsis coelis dicitur, Annuntiate in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. Quos deos? Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Et ipse est terribilis super omnes istos deos. Dominus autem coelos fecit. O coeli, quos fecit, annuntiate in gentibus gloriam eius! Aedificetur domus per omnem terram, cantet omnis terra canticum novum.
7 Confessio et pulchritudo in conspectu eius. Pulchritudinem amas? vis esse pulcher? Confitere. Non dixit, Pulchritudo et confessio; sed, Confessio et pulchritudo. Foedus eras, confitere ut sis pulcher: peccator eras, confitere ut sis iustus. Foedare te potuisti; formosum te facere non potes. Qualis autem est sponsus noster, qui foedam amavit, ut pulchram faceret? Quomodo, ait aliquis, foedam amavit? Non veni, inquit, vocare iustos, sed peccatores. Quos vocas peccatores, ut remaneant peccatores? Non, inquit. Et quomodo non erunt peccatores? Confessio et pulchritudo in conspectu eius. Confitentur enim peccata sua, vomunt mala quae avide voraverant; non redeunt ad vomitum suum, sicut canis immundus : et erit confessio et pulchritudo. Amamus pulchritudinem; prius eligamus confessionem, ut sequatur pulchritudo. Iterum existit qui amat potentiam, amat et magnificentiam; vult esse magnus quomodo Angeli sunt. Magnificentia quaedam est in Angelis; et tanta potentia, ut si faciant Angeli quidquid possunt, sustineri non possit. Et omnis homo desiderat potentiam Angelorum, sed iustitiam Angelorum non amat. Prius iustitiam dilige, et sequetur te potentia. Quid enim sequitur et hic? Sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius. Tu iam quaerebas magnificentiam: prius dilige sanctitatem; cum sanctificatus fueris, eris et magnificus. Nam si praepostere prius esse volueris magnificus, ante cadis quam surgas: non enim surgis, sed extolleris. Melius surgis, si te ille erigat qui non cadit. Descendit enim ad te ille qui non cadit: tu cecideras, ille descendit, porrexit tibi manum; non potes viribus tuis surgere, amplectere manum descendentis, ut erigaris a forti.
8 Quid ergo? Si confessio et pulchritudo in conspectu eius, sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius (hoc annuntiamus, cum aedificamus domum; ecce iam annuntiatum est gentibus); quid debent facere gentes, quibus annuntiaverunt illi qui silvam exstirpaverunt? Iam ad ipsas gentes dicit, Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem: nolite vobis; quia et illi qui vobis annuntiaverunt, non suam, sed illius gloriam annuntiaverunt: et vos afferte Domino gloriam et honorem; et dicite, Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Nolite spem in homine ponere. Si baptizatur unusquisque vestrum, dicat: Ille me baptizat, de quo amicus sponsi dixit, Hic est qui baptizat. Si enim haec dixeritis, affertis Domino gloriam et honorem: Afferte Domino gloriam et honorem.
9 Afferte Domino gloriam nomini eius. Non nomini hominum, non nomini vestro, sed nomini eius afferte gloriam. Tollite hostias, et introite in atria eius. Tollite hostias: quid allaturi estis, ut introeatis in atria eius? Iam enim crevit domus, et facta sunt atria; qui afferunt hostias, intrent in atria. Tauros allaturi sumus, hircos vel oves? Absit. Si voluisses sacrificium, dedissem utique. Ille nobis hostiam commendabat, quam offerre debemus. Videte ne illa sit hostia, de quo iamdudum dixit, Confessio et pulchritudo in conspectu eius. Confessio hostia est Deo. O ergo gentes, si vultis intrare in atria eius, nolite vacuae intrare, Tollite hostias. Quas hostias nobiscum portaturi sumus? Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Cum humili corde intra in domum Dei, et cum hostia intrasti. Si autem superbus es, inanis intras. Nam unde superbires, nisi inanis esses? Nam si plenus esses, non inflareris. Quomodo plenus esses? Si tecum tolleres hostiam, quam portares ad atria Domini. Iam ne diu teneamus, curramus caetera. Videte crescentem domum, videte aedificium ire per totum orbem terrarum. Gaudete, quia intrastis in atria; gaudete, quia aedificamini in templum Dei. Qui enim intrant, ipsi aedificantur, ipsi sunt domus Dei: ille est inhabitator, cui aedificatur domus toto orbe terrarum, et hoc post captivitatem. Tollite hostias, et introite in atria eius.
10 Adorate Dominum in atrio sancto eius: in catholica Ecclesia; hoc est atrium sanctum eius. Nemo dicat, Ecce hic est Christus, ecce illic. Exsurgent enim pseudoprophetae. Dic cis istud, Lapis super lapidem non relinquetur, qui non destruatur : ad parietem dealbatum vocatis; in atrio sancto adoro Deum meum.
11 Commoveatur a facie eius universa terra: dicite in nationibus, Dominus regnavit a ligno. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur. Quae testimonia aedificationis domus Dei! Intonant nubes coelorum per totum orbem terrarum aedificari domum Dei; et clamant ranae de palude, Nos soli sumus christiani. Quae testimonia profero? Psalterii. Profero quod surdus cantas: aperi aures, tu cantas ista; cantas mecum, et non concordas mecum; lingna tua sonat quod sonat mea, et cor tuum dissonat a corde meo. Nonne tu cantas ista? Vide testimonia orbis terrarum: Commoveatur a facie eius universa terra: et tu dicis non commoveri? Dicite in nationibus, Dominus regnavit a ligno. An forte hic obtinebunt, et dicent se regnare a ligno, quia fustibus Circumcellionum regnant? De cruce Christi regna, si a ligno regnaturus es. Nam lignum hoc tuum ligneum te facit: lignum Christi per mare te traiicit. Audis Psalmum dicentem, Correxit orbem terrae, qui non commovebitur; et tu dicis non solum motum post correctionem, sed etiam diminutum. Tu verum dicis; iste mentitur? Pseudoprophetae clamantes, Ecce hic est Christus, ecce illic, verum dicunt; et propheta iste mentitur? Fratres, contra istas apertissimas voces auditis in angulis strepitum, Ille tradidit, et ille tradidit. Quid dicis? Voces tuae audiendae sunt, an voces Dei? Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur. Ego tibi orbem terrarum ostendo aedificatum; tolle hostiam, intra in atria Domini. Hostias non habes, propterea non vis intrare. Quid est hoc? Si hostiam tibi indiceret Deus taurum, hircum, arietem, invenires quod afferres: indixit tibi humile cor, et non vis intrare. Hoc enim in te non invenis, quia superbia tumuisti. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur. Iudicabit populos in aequitate. Tunc se illi plangent, qui nolunt modo diligere aequitatem.
12 Iucundentur coeli, et exultet terra. Iucundentur coeli, qui enarrant gloriam Dei; iucundentur coeli, quos Dominus fecit: exsultet terra, quam compluunt coeli. Coeli enim praedicatores, terra auditores. Commoveatur mare et plenitudo eius. Quod mare? Saeculum. Commotum est mare, et plenitudo maris: omne saeculum concitatum est adversus Ecclesiam, cum dilataretur et aedificaretur, toto orbe terrarum. De ipsa commotione audistis in Evangelio, Tradent vos ad iudicia. Commotum est mare: sed quando vinceret mare eum qui coelos fecit?
13 Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Omnes lenes, omnes mites, omnes aequi, campi sunt Dei. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum. Ligna silvarum, Pagani sunt. Quare iam gaudent? Quia praecisi sunt de oleastro, et inserti in oliva. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum: quia praecisae sunt ingentes arbores cedrinae et cyparissinae, et imputribilia ligna translata sunt ad aedificationem domus. Ligna silvarum erant, sed antequam irent in aedificium; ligna silvarum erant, sed antequam olivam parerent.
14 Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum, ante faciem Domini, quoniam venit, quoniam venit iudicare terram. Primo venit, et postea venturus est. Primo venit in Ecclesia sua in nubibus. Quae sunt nubes quae eum portaverunt? Apostoli praedicantes, de quibus audistis, cum legeretur Apostolus: Legatione, inquit, pro Christo fungimur, obsecrantes pro Christo reconciliari Deo. Ipsae sunt nubes in quibus venit, excepto adventu suo posteriore, quo venturus est iudicare vivos et mortuos. Venit primo in nubibus. Haec primo vox ipsius sonuit in Evangelio: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus. Quid est, Amodo? Nonne Dominus postea venturus est, quando se plangent omnes tribus terrae? Prius venit in praedicatoribus suis, et implevit totum orbem terrarum. Non resistamus primo adventui, ut non expavescamus secundum. Et vae tunc praegnantibus et mammantibus. Audistis modo in Evangelio: Cavete, quia nescitis qua hora veniat. In figura dicta sunt. Quae sunt praegnantes, et quae sunt lactantes? Praegnantes animae dicuntur, quae habent spem in saeculo. Quae autem adeptae sunt iam quod sperabant, pro lactantibus sunt positae. Verbi gratia: emere vult villam; praegnans est, nondum enim factum est, tumet uterus in spe: emit; peperit, adeo lactat quod emit. Vae praegnantibus et mammantibus: vae qui habent spem in saeculo, vae qui haerent his rebus quas de saeculi spe pepererunt. Quid ergo debet facere christianus? Uti mundo, non servire mundo. Quid est hoc? Habentes tanquam non habentes. Sic dicit, sic hortatur quos non vult inveniri a die illa tanquam praegnantes et mammantes, sic eos hortatur: 'De caetero, fratres, tempus breve est: reliquum est ut et hi qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, quasi non tenentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes: praeterit enim figura huius mundi. Volo vos sine sollicitudine esse'. Qui sine sollicitudine est, securus exspectat quando veniat Dominus ipsius. Nam qualis amor est Christi, timere ne veniat? Fratres, non erubescimus? Amamus, et timemus ne veniat. Certe amamus? an peccata nostra plus amamus? Ergo ipsa oderimus peccata, et amemus eum qui venturus est ad punienda peccata. Veniet, velimus, nolimus: non enim quia modo non venit, ideo venturus non est. Veniet, et quando nescis; et si paratum te invenerit, nihil tibi obest quia nescis. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum, ante faciem Domini, quoniam venit: prius. Et postea quid? Quoniam venit iudicare terram. Et exsultabunt omnia ligna silvarum. Venit primo, et postea iudicare terram: exsultantes inveniet eos qui primo eius adventui crediderunt, quoniam venit.
15 Nam, Iudicabit orbem terrarum in aequitate: non partem, quia non partem emit. Totum iudicare habet, quia pro toto pretium dedit. Audistis Evangelium, quia cum venerit, inquit, congregabit electos suos a quatuor ventis. Congregat electos omnes a quatuor ventis: ergo de toto orbe terrarum. Quia et ipse Adam orbem terrarum significat secundum graecam linguam. Quatuor enim litterae sunt, A, D, A, et M. Sicut autem Graeci loquuntur, quatuor orbis partes has in capite litteras habent, Ανατολὴν dicunt Orientem; Δύσιν, Occidentem; Αρκτον, Aquilonem; Μεσημβρίαν, Meridiem: habes, Adam. Ipse ergo Adam toto orbe terrarum sparsus est. In uno loco fuit, et cecidit, et quodam modo comminutus implevit orbem terrarum: sed misericordia Dei undique collegit fracturas, et conflavit igne charitatis, et fecit unum quod fractum erat. Novit illud facere artifex ille; nemo desperet: multum quidem est, sed qui sit artifex, cogitate. Ille refecit, qui fecit; ille reformavit, qui formavit. Iudicabit orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua. Quae est aequitas et veritas? Congregabit secum electos suos ad iudicandum, caeteros autem separabit ab invicem: positurus est enim alios ad dexteram, alios ad sinistram. Quid autem aequius, quid verius, quam ut non exspectent misericordiam de iudice, qui noluerunt facere misericordiam, antequam veniret iudex? Qui autem voluerunt facere misericordiam, cum misericordia iudicabuntur. Dicetur enim eis ad dexteram positis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Et imputat opera misericordiae: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me, et caetera. Rursus ad sinistram positis quid imputatur? Quia noluerunt facere misericordiam. Et quo ibunt? Ite in ignem aeternum. Iste auditus malus magnum gemitum faciet. Sed quid dixit alius psalmus? In memoria aeterna erit iustus; ab auditu malo non timebit. Quid est, auditus malus? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Qui gaudebit ad auditum bonum, non timebit ab auditu malo. Quomodo gaudebunt ad auditum bonum? Venite, benedicti Patris mei. Et a quo auditu non timebunt? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Haec est aequitas, haec veritas. Iudicabit enim orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua. An quia tu iniustus es, iustus non erit iudex? aut quia tu mendax es, verax non erit veritas? Sed si vis habere misericordem, esto misericors antequam veniat: dimitte si quid in te commissum est, da ex eo quo abundas. Et de cuius das, nisi de illius? Si de tuo dares, largitio esset: cum de illius das, redditio est. Quid enim habes, quod non accepisti? Hae sunt hostiae Deo gratissimae, misericordia, humilitas, confessio, pax, charitas. Has apportemus, et securi exspectabimus adventum iudicis, qui iudicabit orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XCIV. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM XCVI. SERMO AD POPULUM.
monumenta.ch > Augustinus > 95